- STOICI
- STOICIPhilosophorum secta, cuius auctor est Zeno Cittieus, Strabo l. 14. Κίττιον ἔχει λιμένα κλειςτόν. εντἐυθέν ἐςτι Ζην´ων ὁ τῆς Στωϊκῆς αἰρέσεως ἀρχηγέτης. Stoicis autem nomen a porticu, ubi docuit Zeno. Quasi dicas, porticenses, ve. porticuarios. Docuit enim (ut ait Laertius l. 7.) εν τῇ ποικίλῃ ςτοᾷ τῇ και Πεισιανακτείῳ καλουμένῃ, ἀπὸ δὲ τῆς γραφῆς δὲ Πολυγνώτου ποικίλη. Addit deinde, discipulos eius, priusquam ἀπὸ τῆς ςτοᾶς Στωϊκοὶ dicerentur, a magistro Zenone Zenonios vocatos: atque eius rei auctorem laudat Epicurum in Epistol. Nec tamen eos primos Στωϊκοὺς vocatos; sed prius hoc nomen possedisse τοὺς διατρίβοντας εν αὐτῇ ποιητὰς. A ςτοὰ vero Στωϊκὸς factum, auctâ vocalis quantitate: quâ reservatâ, etiam Στοακὰς olim dixêre: ut Comicus ille apud Athenaeum l. 12.Α᾿κούσατ᾿ ὦ Στόακες ἔμποροι λήρου.Vos Stoici me nugivenduli audite.Ad Stoicam porticum allusit Tertullian. cum in praescriptione advers. haereticos ait: Nostram institutionem de porticu Solomonis esse. Ac Apostolorum etiam aetate Stoicos Athenis durêsse, vel ex Actis eorum c. 17. v. 18. liquet, ubi dicitur eos Athenis Paulo restitisse de Resurrectione docenti. Habuit haec secta societatem cum Cynica et Academica. Unde Iuvenalis, Sat. 13. v, 120.----- Et Stoîca dogmata legit,A Cynicis tunicis distantia. ------Universam autem Stoicorum philosophiam breviter docebit Laertius in Zenone: fusius in moralibus Enchiridion Epicteti; item Simplicius in Scholiis, et eo copiosior Arrianus, qui dissertationes ab Epicteto domi, vel in viâ habitas collegit ac digessit. Adeundus praeterea recentior his Barlamus Gyracensis Episcopus, in Physicis, ut et Cleomedes in Meteoris. In utrisque L. Seneca. Vide et Cicer. Paradoxa, ac Plutarchum περὶ Στωϊκῶν εναντιωμάτων, καὶ περὶ τȏυ κοινῶν ἐννοιῶν. E iunioribus iuvabunt Schoppii moralia Stoica, ac imprimis adeunda Lipsii duplex Stoica manuductio. Multi ex Nobilissimis Romanorum hanc sectam sequebantur, ut Tubero, Cato, Varro: posteaque Thraseas Paetus, Helvidius Priscus, Rubellius Plautus: etiam hanc amplexus Imperator M. Antoninus, cuius tempore plures erant Stoici, quam alîus sectae, ut S. Empiricus narrat. Nec mirum, si secta haec placuerit gravissimis quibusque, cum nulla magis animum formet ad contemptum rerum humanarum, et patientiam in adversis. Unde Seneca de Constant. Sap. c. 1. Tantum interesse inter Stoicos et ceteros sapientiam professos, quantum inter viros et feminas. Et ep. 83. vocat fortissimam, et sanctissimam sectam. Et quam pulchrum illud elogium apud Cicer. l. 4. Tusc. Licet insectemur istos (Stoicos) metuo ne soli philosophi sint. Etiam ex antiquis Theologis plerique a Stoicis profecti sunt. In his Pantaenus Alexandrinus Antistes: qui, ut de eo refert Beat. Hieronymus, ad Indorum Brachmanas missus fuit, ut Christum praedicaret, philosophus philosophos facilius converteret, Stoicus Brachmanas, qui in multis convenirent. Discipulus eius Clem. Alexandrinus, qui et ipse passim se Stoicum prodit. Quid mirum? quando ea secta in aliquibus convenit cum religione Christiana. Hieronym. in Esaiae c. 10. Stoici cum nostro dogmate in plerisque concordant. Nec tamen cuivis indoli aeque haec secta conducit: nam eos, quibus natura est fastu turgida, si corrigere non valet, magis etiam inflabit; sin modestum ingenium obtingat, magnis illud passibus ducet ad virtutem. Non hoc diffiteri potuit Plutarchus, etsi Academicus ipse, et alias Stoicis satis iniquus. Sic enim scribit in Cleomene: Ε῎χει τι ὁ Στωϊκὸς λόγος πρὸς τὰς μεγάλας. καὶ ὀξείας φύσεις ἐπισφαλὲς καὶ παράβολον. βαθεῖ δὲ καὶ πράῳ κεραννύμενος ἤθει, μάλιςτα εἰς τὸ οἰκεῖον ἀγαθὸν ἐπιδίδωσι, Voss. de Sectis Philosophor. c. 19. Hinc Stoicida. Iuvenal. Sat. 2. v. 65.Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentemStoicidae. ----- -----Lloydius. Ad eosdem proxime Pharisaeos, celebrem inter Iudaeos olim sectam, accessisse docet Iosephus; nec immerito. Nam et vitae austeritate et dogmatum viciniâ iis affines omnino fuêre. Unde σκυθρωπία ipsis tribuitur, Matth. c. 6. v. 16. et multa de eorum ὑπνομαχία memoriae tradidêre prisci. Inprimis memorabile, quod quosdam ex illis tabulas exiguas parâsse, iisqueincubuisse, ut, si quando urgerentur somnô, protinus in terram vosverentur atque hâc ratione ad se redirent: alios silices, vel spinas sibi dormituris substravisse, tradit Epiphanius. Quô non aliud spectabant, quam ut somnolentiam omni ratione a se abigerent ac propulsarent, Dan. Heinsius c. 3. Exerc. in Nonnum. In quo plane Stoicorum fuêre aemuli, qui, prae ceteris, vigiliae studuerunt, uti colligimus ex persio Sat. 3. v. 53.Quaeque docet sapiens braccatis illita MedisPorticus insomnis, quibus et detonsa iuventusInvigilat, siliquis et grandi pasta polentâ.Ubi quo ait, detonsa iuventus, indigitat morem Stoicorum a coeteris Philosophis plane etiam in hoc diversum, quod, sicut Aegyptiorum Sacerdotes, ad cutim usque rasi erant. Aegyptiosautem Sacerdotes, omnes totius corporis pilos studiose tertiô quoque die erasisse, ne quid, inter Deorum cultum, pediculorum aliarumque sordium crearetur, testis est Appuleius Milesiar. l. 2. Praeterea, αὐτοχειρίαν quoque, Stoicorum proprium degma, ut rem patienre virô maxime dignam, amplexi sunt Pharisael, quam in tem vide inprimis orationem Eleazari, Iudaeorum Ducis, qui Masladam tuebatur, apud Iosephum l. 7. c. 28. Etiam Essenos non pauca cum Philosophis hisce communia habuisse, docet ex eodem Georg. Hotnius Histor. Philosph. l. 4. c. 2. Vide quoque Voss. de Sectis Philos. c. 19. ubi hoc ordine illi Stoici praecipui recensentur: Zeno Cittieus, Sectae conditor; Cleanthes Assius; Chrysippus; Diogenes Babylonius; Antipater; Posidonius; Panaetius. Quos sequuti ex Romanis, Tubero, Cato, Varro, Thraseas Paetus, Helvidius Priscus, Rubellius Plautus, Antoninus Impetator, Pantaenus Alexandrinus. Vide et Zeno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.